Le Site des Lettres

 

Toutes les publications

Tite-Live, Duel entre un Gaulois et un Romain

Jean CASSARD | 2015-02-04 14:59:28

Le texte latin :

Tum eximia corporis magnitudine in vacuum pontem Gallus processit et quantum maxima voce potuit : « quem nunc », inquit, « Roma virum fortissimum habet, procedat agedum ad pugnam, ut noster duorum eventus ostendat utra gens bello sit melior ! » Diu inter primores juvenum Romanorum silentium fuit, cum et abnuere certamen vererentur et praecipuam sortem periculi petere nollent ; tum T. Manlius L. filius [...] ex statione ad dictatorem pergit; « injussu tuo », inquit, « imperator, extra ordinem nunquam pugnaverim, non si certam victoriam videam : si tu permittis, volo ego illi beluae ostendere, quando adeo ferox praesultat hostium signis, me ex ea familia ortum quae Gallorum agmen ex rupe Tarpeia dejecit. »

Armant inde juvenem aequales ; pedestre scutum capit, Hispano cingitur gladio ad propiorem habili pugnam. Armatum adornatumque adversus Gallum stolide laetum et – quoniam id quoque memoria dignum antiquis visum est – linguam etiam ab irrisu exserentem producunt. Recipiunt inde se ad stationem ; et duo in medio armati spectaculi magis more quam lege belli destituuntur, nequaquam visu ac specie aestimantibus pares. Corpus alteri magnitudine eximium, versicolori veste pictisque et auro caelatis refulgens armis ; media in altero militaris statura modicaque in armis habilibus magis quam decoris species ; non cantus, non exsultatio armorumque agitatio vana, sed pectus animorum iraeque tacitae plenum ; omnem ferociam in discrimen ipsum certaminis distulerat.

Tite-Live, Ab urbe condita 7, 9-10 (27 av. J.-C. - 17 ap. J.-C.)

Le diaporama des phrases tirées du texte, avec leur traduction :

Au format PPT (Powerpoint)

Au format ODP (LibreOffice Impress)

Paramètres
utilisateur



Récupérer
mes identifiants

Documents
partagés

Testé avec Firefox 3 +

Testé avec Chrome

Testé avec IE 6 +

Valid XHTML 1.0 Strict

 

 

Contact

 

 

 

 

 

 
 
© 2018 - ABéCéDé
Tous droits réservés