Le Site des Lettres

 

Toutes les publications

Pétrone, Satyricon, « Le repas chez Trimalcion »

Jean CASSARD | 2016-01-04 17:27:08

« Dē cēnā apud Trimalciōnem »

 Ecoutez et répétez, en suivant le texte et les indications prosodiques (les syllabes accentuées sont surlignées, la part utile des voyelles longues est indiquée par des tirets, et quelques barres obliques aident à distinguer les groupes de mots, en plus de la ponctuation).


In hīs erāmus lautitiis, cum ipse Trimalcio ad symphoniam allātus est, pōsitusque inter cervīcalia minūtissima / expressit imprūdentibus rīsum. Pallio enim coccineo adrāsum exclūserat caput, circāque onerātas veste cervīces / lāticlāviam immīserat mappam / fimbriis hinc atque illinc pendentibus. Habēbat etiam in minimō digitō sinistrae manūs / anulum grandem subaurātum, extrēmō vēro articulō digiti sequentis / minōrem, ut mihi vidēbātur, tōtum aureum, sed plāne ferreis veluti stellis ferrūminātum. Et ne has tantum ostenderet dīvitias, dextrum nūdāvit lacertum / armilla aurea cultum / et eboreō circulō / lāmina splendente cōnexo.

Ut deinde pinna argenteā dentes perfōdit: « Amīci, inquit, nondum mihi suāve erat in trīclīnium venīre, sed nē diūtius absentīvus morae vōbīs essem, omnem voluptātem mihi negavi. Permittētis tamen fīnīri lūsum ». Sequebātur puer cum tabulā terebinthinā et crystallinis tesseris, notāvīque rem omnium dēlicātissimam : prō calculīs enim albīs ac nigrīs, aureōs argenteosque habēbat dēnāriōs.

Paramètres
utilisateur



Récupérer
mes identifiants

Documents
partagés

Testé avec Firefox 3 +

Testé avec Chrome

Testé avec IE 6 +

Valid XHTML 1.0 Strict

 

 

Contact

 

 

 

 

 

 
 
© 2018 - ABéCéDé
Tous droits réservés